Jump to content

Proletariatus

Image
E Vicipaedia

Proletariatus[1] (-ūs, m.; a verbo proletario, ‘qui tantummodo proles habet’) in placitis Marxianis est coniecturalis classis socialis quae ex hominibus nihil nisi facultates laborandi possidentibus constat, quos capitalistae usurpant. Proletarii medio productionis capitalistarum operantur et pro iis diem ex die pro salario minimo laborant, plurimis in paupertate viventibus. Luctatio harum classium pugna classium nominatur. Carolus Marx in scriptis exhortatur proletarios cuiusque civitatis inter se sociare ut capitalistas tribunatu depellant et societatem sine classibus parent.

De proletario Romano antiquo

[recensere | fontem recensere]

Romae proletarii dicebantur qui nimis inopes erant quam ut militiam exercere possent. Cicero cum per Scipionis verba centuriarum a Servio Tullio rege ex censu institutam rationem explicat ita proletarios definit: eos qui aut non plus mille quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent[2], proletarios nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur[3]. Quod idem Augustinus Hipponensis ita exprimebat: proletarii illi, qui eo quod proli gignendae uacabant ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant[4].

  1. E.g., "confusionem moliuntur calamitosam inter pauperem Sacrae Scripturae ac proletariatum Caroli Marx" (Congregatio de Doctrina Fidei, "Instructio de quibusdam rationibus theologiae liberationis").
  2. Qui ob id ipsum etiam 'capite censi' dicuntur.
  3. De Republica II.40.
  4. De civitate Dei III.17.124.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]