Jump to content

Proteina

Image
Image
E Vicipaedia
Image
Quattuor structurae proteinorum: structura primaria, secundaria (vel lamina vel helix), tertiaria, quaternaria.

Proteina[1][2][3][4][5] (-ae, f.) vel polypeptidis[6] (-is, f., nom. pl. -ides) est compositum chemicum organicum ex acidis aminicis (formula chemica ionizata: NH+
3
-R-COO
) vinculis peptidicis inter se iunctis constans. Quae saepe plus quam centum in una molecula inveniuntur. Quia ex partium similium repetitione factae sunt proteinae polymera dicuntur vel etiam rectius copolymera[7] quia non ex eadem parte (meros) semper repetita constant sed e parvo numero (viginti in corpore humano) aminoacidum quoddam ad unumquemque locum in catena eligitur ita ut multitudo proteinarum ex illis viginti partibus creari possit, longitudine et compositione differentium. Proteinae ex mandatis acidorum nucleïcorum formatae vitae fundamentum sunt.

De origine nominis

[recensere | fontem recensere]

Proteina est forma Latina deducta ex vocabulo Francogallico protéine a G. J. Mulder ficto. Praecepit enim Mulder Graecum adiectivum, q.e. πρωτεῖος 'primarius', huic vocabulo subesse.[8] Vide quoque nomen Graecum proteinae, πρωτεΐνη.

De vinculo peptidico

[recensere | fontem recensere]

Aminoacida et gregem aminum NH2 et gregem carboxylum COOH praebent (e.g. glycinum NH2CH2COOH): quocirca moleculae hybridae dici possunt, et acidae et basicae. Vinculum peptidicum oritur, cum carboxylica acida et amina in aqua inter se reagunt et amida vel peptida formant per condensationem, dimissa molecula aquae secundum reactionem infrascriptam:

  • R-COOH + NH2-R → R-CONH-R + H2O.

De proteinis in organismis

[recensere | fontem recensere]

Proteinae in cellulis duobus muneribus praecipuis funguntur sive ipsi structurae aliquid conferentes aut catalytico more metabolismo necessariae: tum enzyma appellantur. Quamobrem maxime necessariae sunt proteinae vitae. Natura et functio proteinarum ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica pendet, necnon quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo omnis cellula suo ARN et ADN utitur ad proteinas efficientes creandas (sed ipsum ADN duplicatum aut traductum e proteinis quibusdam pendet).

Proteinae, quae cum cellulis corpusculisve aliis per agglutinationem aggregantur, agglutininae nominantur.

De quattuor proteinarum structuris

[recensere | fontem recensere]

Proteinis describendis quattuor structurae gradus vulgo considerantur. Structura primaria est aminoacidorum sequentia ita ut ex ARN traductione oritur. Structura secundaria sunt certae formae in quas catenae partes sponte struantur ut helices α et foliola β. Structura tertiaria quomodo tota catena se replicet spectatː ita sunt aliae proteinae globosae, aliae fibrosae. Structura quaternaria fit cum plures catenae peptidicae coniunguntur ad proteinam agentem efficiendam, sive omnes catenae eaedem sint sive varientur. Ita haemoglobinum heterotetramerum esse dicitur quia e quattuor (tetra-) partibus (-merum) constat quae dissimiles inveniuntur (hetero)ː sunt enim duae catenae alpha et duae catenae beta in hac proteina. Nonnumquam pars non proteica additur ut haeme in haemoglobina quod oxygenum ligat et moleculae muneri necessarium est.

Nexus interni

  1. Cfr. lipoides, alcaloides, carboidrata et tandem proteinae, quae sunt precipua componentia substantiae viventis”, apud Selvaggi, Philippus (). Cosmologia. Romae: Pontificia Universitas Gregoriana. p. 279.
  2. Cfr. “Quomodocumque huius classis moleculae in Terra DNA catenae sunt: illae non solum a se denuo aeque faciendi potentiam habent verum etiam synthesi proteinarum ...”, apud Burucúa, José Emilio (). Enciclopedia B-S. Editorial Periferica. p. 233. ISBN 9788418264757.
  3. Cfr. “Sperant periti scientiae physicae se ita atomorum ordinem in metallis magneticis, habitum materiei singulariter compressae aut torrefactae, moleculas proteinarum et viri [virus, -i] alicuius perspecturos esse, vel quomodo in socolata conficienda moleculae migrent”, apud Novocomensis, Herimannus (). De Adamante et socolata. Ephemeris.
  4. Novocomensis, Herimannus (). De materiis ad curandum aptis, quae a cellulis stamineis emanantur. Ephemeris.
  5. Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphia/Baltimore/New York/London/Buenos Aires/Hong Kong/Sydney/Tokyo: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.
  6. Cfr. “We propose as the genus name Peptidiphaga (Pep.ti.di.pha’.ga. N.L. n. peptidis, -is, peptide; Gr. fem. n. phaga, -ae, eater; N.L. fem. n. Peptidiphaga, peptide eater)” apud Beall, Clifford J.; Mokrzan, Elaine M.; Griffen, Ann L. & Leys1, Eugene J. (). Cultivation of Peptidiphaga gingivicola from subgingival plaque: the first representative of a novel genus of Actinomycetaceae. Molecular Oral Microbiology. 33 (1). pp. 105-110. doi:10.1111/omi.12205.
  7. Quid intersit inter polymerum et copolymerum?. Copolymera et heteropolymera synonima sunt.
  8. Bulletin des sciences physiques en Néerlande 1838: 111.