Jump to content

Vita Aemilii Paulli (Plutarchus)

E Vicipaedia

Vita Aemilii Paulli est biographia viri Romani bis consulis Aemilii Paulli a Plutarcho scriptore Graeco composita et in Vitis parallelis cum stratego Corinthio Timoleonte comparata. Ambo enim magnas victorias militares rettulerunt et magnas regiones transmarinas pacaverunt atque in vita privata infelices fuerunt. In Paulli vita scribenda Plutarchus Polybium in primis secutus esse videtur, qui obses Romae retentus Aemiliorum et Scipionum familiaris fuit; cuius Historiarum libri ad secundum saeculum a.C.n. spectantes hodie magna ex parte nobis periere. Hanc vitam quinto decimo saeculo in nostrum sermonem vertit Leonardus Aretinus.

Plutarchus tres fontes historicos nominat: Polybium, Scipionem Nasicam qui legatus Aemilii Paulli in bello Macedonico fuit, et Posidonium quendam, nobis satis obscurum rerum gestarum scriptorem.

  • Polybius praecipuus fons fuisse videtur. Raro textum Plutarchi cum Polybio conferre licet quia partis ultimae Historiarum tantummodo fragmenta sparsa exstant. Sed cum comparatio fieri potest saepe isdem paene verbis usus esse invenitur[1]. Polybium nomine citat tantummodo cum eius versio ab altera fide aliqua digna discrepat, sive Nasicae[2] sive Posidonii[3].
  • Scipio Nasica est legatus cui Aemilius copias mandavit quibus per semitas montuosas castra Persei circumveniret atque a tergo aggrederetur. Proelio ad Pydnam igitur interfuit et Plutarchus eius testimonium Polybio bis anteposuit. Non historias scripsit Nasica sed epistulam quandam eius proelium narrantem legere Plutarcho licuit[4]. Postea bis consulatum gessit 162 et 155 a.C.n.
  • Posidonius historiam Persei scripsit in qua se proelio adfuisse atque Persea tum comitari adfirmabat[5]. Quam historiam legit Plutarchus atque adhibuit de rebus quae Romanis ignotae erant quamquam Macedonum regi favisse non celabat[6]. Ita fontes coaevos ex utraque parte sub manu habebat[7].

Praeterea de catulo Persa mortuo et faustum victoriae omen dante Ciceronem memorat[8]. Alios auctores quoque in excursibus de quaestionibus naturalibus citavit.

De Plutarchi proposito

[recensere | fontem recensere]

Plutarchus Aemilium tam effuse et constanter laudat ut nonnulli eruditi locutionem 'hagiographiam paganam'[9] ad hanc vitam describendam adhibuerint. Virtutes eius tam militares[10] quam morales extollit: abstinentiam a pecunia[11], humanitatem[12], scrupulosam moris maiorum observantiam...[13]. Nam tantum afuit a populari ambitu ut semper optimatium opiniones professus sit[14]. Etiam quae quis iure reprehendere possit excusat: quod totam Epirotarum gentem parvi per militem lucri causa dolo malo ad servitutem redegerit[15] culpam in senatus iussa reicit[16]; quod uxorem nec adulteram nec sterilem repudiarit existimat fieri solere ut inter coniuges parvae morum discrepantiae vitam communem intolerabilem faciant[17]. Hanc panegyrico similem relationem et apud Livium invenimus unde concludere licet ambos auctores e Polybii Historiis hausisse qui Aemilio Paullo nimis favebat, cuius velut cliens dici poterat.

In primis tamen philosophicam quandam virtutem apud Aemilium Paullum admiratur quod mortem repentinam duorum filiorum et nominis heredum tam fortiter tulerit nec ideo publica munera neglexerit sed etiam contionem apud populum habuit deis gratiam agens quod potius in suos quam in civitatem saevissent. Hac magnanimitate in adversa Fortuna ferenda eum Timoleontem superasse iudicabat qui ob fratris quamvis iustam necem paenitentia obrutus per viginti annos rebus publicis abstinuerit[18].

Nec mirum si in praefatione vitarum Timoleontis et Aemilii Plutarchus opera sua historica delectari se fatetur quia velut in speculo virtutes quas imitari velit in illis magnis hominibus contemplatur. Etenim Aemilius Paullus qui humanitatem et litteras cum virtute coniungebat hominis typum praebebat qui auctori nostro maxime placebat[19].

  1. Collection des Universités de France pp.61-62. In situ interretiali Remacle excerpta ex hac vita in Historias inseruntur tamquam ab ipso Polybio scripta essent.
  2. 15.5 et 16.3
  3. 19.4-7.
  4. 15.5: οὐχ ὅσους Πολύβιος εἴρηκεν, ἀλλ’ ὅσους αὐτὸς ὁ Νασικᾶς λαβεῖν φησι, γεγραφὼς περὶ τῶν πράξεων τούτων ἐπιστόλιον πρός τινα τῶν βασιλέων.
  5. 19.7: Ποσειδώνιός τις, ἐν ἐκείνοις τοῖς χρόνοις καὶ ταῖς πράξεσι γεγονέναι λέγων, ἱστορίαν δὲ γεγραφὼς περὶ Περσέως ἐν πλείοσι βιβλίοις.
  6. 19.10: ταῦτα μὲν οὖν ὁ Ποσειδώνιος ὑπὲρ τοῦ Περσέως ἀπολογεῖται. Negabat enim timiditate aut metu Persea proelium deseruisse sed quia vulneratus erat.
  7. Exempli gratia 21.7 de numero mortuorum.
  8. 10.8: ταῦτα μὲν οὖν Κικέρων ὁ ῥήτωρ ἐν τοῖς περὶ μαντικῆς ἱστόρηκεν.
  9. A. Barzano (1994) et M. Tröster (2011).
  10. 17.4, 20.7 etc.
  11. 4.5 et 28.7-10 quam avaritiae regis Persei saepe opponit.
  12. 6.9, 27.1-6, 28.11.
  13. 3.1-7, 17.10.11.
  14. 38.1-6.
  15. 29.1-5: ...φρῖξαι δὲ πάντας ἀνθρώπους τὸ τοῦ πολέμου τέλος, εἰς μικρὸν οὕτω τὸ καθ’ ἕκαστον λῆμμα καὶ κέρδος ἔθνους ὅλου κατακερματισθέντος.
  16. 30.1: Αἰμίλιος μὲν οὖν τοῦτο πράξας μάλιστα παρὰ τὴν αὑτοῦ φύσιν, ἐπιεικῆ καὶ χρηστὴν οὖσαν = hoc contra naturam suam moderatam et honestam fecit.
  17. 5.1-5.
  18. 35-36 et Comparatio 2.10-12: φαίνεται τελειότερος ὁ Αἰμίλιος, ἐν χαλεπῇ τύχῃ καὶ πάθει μεγάλῳ τῷ περὶ τοὺς παῖδας οὐδέν τι μικρότερος οὐδ´ ἀσεμνότερος ἢ διὰ τῶν εὐτυχημάτων ὁραθείς...
  19. Praef. 1.1: ὥσπερ ἐν ἐσόπτρῳ τῇ ἱστορίᾳ πειρώμενον ἁμῶς γέ πως κοσμεῖν καὶ ἀφομοιοῦν πρὸς τὰς ἐκείνων ἀρετὰς τὸν βίον

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Image Haec commentatio nexu ad Vicidata eget. Quaesumus, adde nexum opportunum si invenis.